lunes, 31 de marzo de 2008

salutem sodalibus et discipulis!

Haec prima incursio in rete nobis est (tamquam explorator, numquam transfuga). Post paucos menses collegas interretiales sive non imperitos internautas futuros exspectamus.
Litteras latinas et graecas inuenire placebit. Etiam alia opera hispanice, gaellice, germanice... scripta quae nobis placeant. Hic locus erit non solum operis scriptis sed etiam pictis, fictis, et aliquo modo humana inuentione factis.
Orbs nobis artium orbs erit. Quid ars est? Omnia a hominibus facta. In orationem faciendam partes ennumerare possumus et similitudine in "opus artificis" dicere: inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, actionem.
Ergo forum ubi placide ambuletis, amoene inspicietis et maneatis constituere desideramus.
Ualete, dilectissimi linguae latinae graecaeque alumni et sodales!

No hay comentarios: